Latin
Book 3, lines 3.1.123-3.1.178
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.123-178
Not analysed yet
XXI. Mensis erat sextus; hostilis denotat aestus:
Hic studet ut laedat, studet alter ut ille recedat.
Laedunt, laeduntur. Sic alternando premuntur;
Sic paribus votis non deficit hostibus hostis.
Tempus erat messis; armis macerat ita fessis.
Uruntur messes: turbat res ista Iatenses.
Quodque iam laedit Cinensibus haud bene cedit.
Consilium captant, succurrere messibus aptant;
Sed cum vi nequeunt, hoc artibus addere quaerunt.
Conveniunt comitem, tentant sibi reddere mitem;
Foedere componunt; fraudis munimenta reponunt.
Fruges salvantur, comitique reconciliantur.
XXII. Igitur anno Dominicae incarnationis MLXXX Raimundus, famosissimus comes Provinciarum, famem Rogerii, Siculorum comitis, audiens, propter strenuitatem, quae de ipso referabatur, legatos dignos, qui a tanto principe ad tantum mitterentur, dirigens, Matildem, filiam suam, quam de prima uxore admodum honestae faciei puellam habebat, sibi in matrimonium copulandam expostulat. Quod cum a comite concessum et ab utrisque partibus exsequendum sacramentis firmatum fuisset, die nuptiarum statuto, qui venerant, pluribus donariis a comite, ut mos erat, munificati, festiniore regressu domino suo sibi concessum renuntiant. Qua de re ille non minimum gavisuserat enim propter formositatem, quam de ipsa audierat, illam ardentissimo amore cupiensaudito termino nuptiarum, per seipsum in Siciliam accedendo, diem praevenire accelerat.
Venientem comes honore condigno excipit. Pactiones renovantur; dos puellae sub testamento chirographiyatur; sponsalia, praesentibus utriusque partis praesulibus, precibus ab episcopis et sacris ordinibus catholice celebrantur. Qui iamdudum inter iuvenem et puellam paulatim adoleverat prima nocte, ut assolet, immensum excrescit.
Celebratis itaque, et non sine magnarum expensarum sumptibus, nuptiis, socer generum suum aliquandiu secum retinens, tandem munificentiis benevolum, ut res ipsa expostulabat, factum, sed et iis, qui cum ipso advenerant, singulis singula, prout quemque esse sciebat, largiens, navibus apparatis, placido aequore a se cum filia dimisit. Illi autem, vela ventis accuratissime committentes, zephiro suffragante, brevi tempore unde venerant, cum sponsa reducunt.