# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.135-198

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.135-3.1.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.135

XXIII. Spernit nata patrem, puduit nec relinquere matrem;
Externo comiti delectatur sociari.
A quo nutritur, caret; ac alterque potitur,
Poena quidem multa cum matris, cum sit adulta.
Nec quae nutritur, lascivo fratre potitur.
Plus externum quam quem sit iure paternum.
Nec nimis hoc culpo, quamvis hic talia sculpo;
Nec prohibens vito, cum fiat iuncta marito.
Diligat et iuste foedus servando venuste.
Nam quos lex iungit, sententia nulla repungit:
Ut soboles crescat, ne deficiendo tabescat.
Prima virago datur, primoque viro sociatur.
Tali fortuna duo sint ut carne sub una.
Lex ista divina praecepit, non peregrina.
Pinxit Scriptura quae sunt facienda futura:
Postponat patrem, postponat denique matrem,
Quisquis et uxori iungatur amore priori;
Iure maritali servantur linea tali.
XXIV. Igitur famosissimus Apulorum et Calabriae dux, Robertus, diatim instigante se Micha�le, qui ad se transfugerat, ut coeperat, versus Romaniam animum intendens, anno Dominicae incarnationis MLXXXI, mense maio, apud Ydrontum venit. Apparatisque pro processu sumptibus tanto incoeptui dignis, quindecim naves trans mare aliquam urbem praeoccupatum mittit, ut, cum ipse cum reliquo exercitu subsequeretur, imbecille vulgus, cuius pars maxima in expeditione erat, quo se ab hostili incursu, si necesse foret, tueretur, haberet. Illi vero vela ventis committentes, de nocte apud Corofon applicant . Insulaque de mari eminus inspecta, multitudinem hostium, quam invenerunt, abhorrentes, minime a navibus progredi praesumunt; sed, reditum accelerantes, duci placidum, etiam si maior esset exercitus, renunciant.
Dux itaque plurimum exhilaratus, copiis navibus introductis, festinus cum omni classe transmeare accelerat, pluribus ex remanentibus amicis, quibus Apuliam Calabriamque procuratum delegaverat, timore eum, et qui cum ipso abibant, amittendi, usque ad ipsa lachrimarum indicia, quas affectus pietatis exprimebat, dolentibus, quibusdam vero ex iis, qui cum ipso proficiscebantur, timore tam horribili ad quod intendebat incoeptusac si febrium tipo congrauarenturmilitibus demisse trementibus. Nam quantae audaciae cuiusve militaris strenuitatis dux iste fuerit, cum per multa eius exercitia satis abundeque clareat, etiam si reliqua omnia sileant, ex hoc potissimum indubitanter annotari potest: quod, cum tam populosum imperium, tamque copiosum imperatorem, totve millia hostium pauca manu, spe subiugandi, bello lacessere tentatum ire praesumebat, ipse armatae militiae non plusquam mille trecentos milites secum habuisse, ab eis, qui eidem negotio interfuerunt, attestatur. Porro ei copias, viresque, quas res ipsa tempusque, quantum ad numerum, oculorum intuitu minus sufficienter administrabat, ipsa eius animo innata militaris ferocitasac si plus ipsis hostibus necessariis copiis abundaretsufficienter itaque eum habere in mente repraesentabat; suorumque animos, prae timore minus hilares, laetum vultum ostendendo, largisque eiusdem regionis possessionum, thesaurorumque, ac si iam debellavisset, promissionibus recreando, spe ea in posterum accipiendi, si strenue secum agere velint, ad militaris exercitus secum pericula tentanda, quae formidolosa aestimatio dehortabatur, promptiores reddebat. Copiis itaque tanto incoeptui dignis pro spe apparatis, dum naves per aequora prudente remige reguntur, aura leni prosperante ventosa carbasa, usque ad portum placidae applicationis impune recipiuntur: parsque classis applicat in portum qui Herico dicitur. Post autem ubi fluvius Bayosaes in mare defluit, placido litori transfertur. Dux ergo, pro libitu suo placido litore potitus, navibus digrediens, mox, ut terram pedibus attigit, inspecta amoenitate situque locorum, suis dixisse fertur: "O fortissimi milites, et honoris praedecessorum non degeneres haeredes: haec est enim haereditas vobis competens, pro hac adipiscenda, armis decertandum est. Non vos deterreat ignobilis vulgi et imbecillis, quamvis numerosae, multitudinis strepitus hostium; sed adhortetur species et foecunditas hostilis adipiscendi haereditaliter agri. Speciesque et abundantia post certamen, si strenue agatis, vobis debitae sunt" .

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
