Latin
Book 3, lines 3.1.16-3.1.19
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.16-19
Not analysed yet
At, cum Russanum ventum est, asperius cum duce, quod nimium protraheretur, sermonem habuit; versus Garganum ut iter acceleret, hortatur. Cum ecce dux dolum aperit: infra septem futuros annos se illuc, quo dixerat, non iturum asserit. Ille sic calliditate verbi se circumventum animadvertens, plurimum cum duce altercatus, irato animo discedens in Apuliam, castro sancti Agadii seditiosus sese cum suis recepit. Dux itaque, sciens illum ad hoc niti, ut totam Apuliam versus se pro posse commoveat, exercitu excitato, illum insequens, obsessum vadit. Sed castro natura, munitione, defensalibus firmissimo, cum diutius in oppugnando persisteret, ipsis, qui intra erant, fortiter a gentibus, plus damno suorum perturbabatur, quam versus castrum proficeret.
Abagelardi autem de amissione fratris dolor in dies excrescebat; neque enim vincula, quibus frater artabatur, ipsum haud secus ac illum ex recordatione angebant. Unde et frequentius casus fratris quibusdam pactionibus meliorare attentans, vix tandem obtinuit ut, castro reddito, fratrem recipiens, quorsum liberet, abscedere liceret.
Sicque, fratre recepto, pariter discedentes, mari transmeato, ad imperatorem Constantinopolitanum transeunt. Ubi et ultimos dies clauserunt.
VII. Famosissimus ergo Siciliae princeps et debellator, Rogerius, in Sicilia, in omnibus strenue agens, morabatur. Neque enim, aliqua delectatione se retrahente, hostibus absens fieri patiebatur: quippe quem egestas, labor, minae hostis, imminens iugis decertatio, vigiliae, vel aura asperior ab incoepto non deterrebant. Sed potius, quanto asperitatibus quatiebatur, eo ardentiori constantia, ipsa humano more animo suo innata dominationis cupidine, vincere, quam vinci nitebatur. Et, quamvis omnia cupiens esset, impensius tamen zelo potiendi Castrum-Iohannis angebatur; quod, si adeptus foret, sciebat se, quasi pro flagello, uti ad totam Siciliam pro libitu suo ventilandam. Tali tantoque urguente desiderio, anno incarnati Verbi MLXXIIII, in monte Calataxibet castrum firmavit, quod militibus et reliquis, quae necessaria erant, muniens, Castrum-Iohannis infestissimum redditur.