Latin
Book 3, lines 3.1.199-3.1.216
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.199-216
Not analysed yet
Haec dicens, castrum, quod Casopuli dicitur, in insula Corofi oppugnans capit, et aliud castrum, quod, ex nomine insulae, Corofon nomen accepit, cum tota insula suae mancipat servituti. Inde progrediens, urbem, quae Avalona dicitur, iuxta Emathios campos, quia confinio, quo applicuerat, adiacens erat, mox oppugnatum vadit. Porro cives, ducis adventu audito, praesentiaque nimium territi, viribus suis magis deficientes, deditione de seipsis facta, eius ditioni cum ipsa urbe subduntur. Castrum etiam quoddam, urbe haud procul situm, quod Canna dicebatur, a praesentia ducis timore languidumet eo maxime propter quod Avalona, quae bellicis copiis se abundantior erat, deditionem fecerathaud secus subditur.
XXV. Fortunam sibi dux satis bene cedere
Cognoscens, adiicit plurima visere.
Duraci moenia obsidet undique,
Armata populi manu .
Sic urbs contremuit; hostibus obsita,
Diffidunt sibi iam fortia moenia;
Insistunt civibus tela minantia:
Alternant sibi funera.
Sed plus atteritur asperitatibus
Graecorum populus territus hostibus,
Nec reddit timidus aspera vulnera:
Veres abstulerat timor.
Constantinopolim chartula mittitur,
Hostes in proelio adfore dicitur
Ereptum veniant, cum prece quaeritur,
Ne subdantur ab hostibus.
XXVII. Imperator itaque, de praesentia hostium sinistro nuncio accepto, chartulis expeditionem submonens, totum imperium sollicitat: multisque millibus, paucis numero hostibussed strenuitate abundantioribusoccurrere parat. Credensque a multitudine suorum eos facile occupari posse, Venetianis mandat, ut plurima classe apud Duracium sibi occurrant, ut, si ibi forte nostri, bello ab ipso devicti, fugientes per mare evadere niterentur, ab ipsis navali certamine praeventi, facilius intercepti perimerentur. Qui iussa fideliter complentes, classem accelerant, triduoque ante sibi praefixum ab imperatore terminum, versus Duracium adventare a nostris eminus in mari conspiciuntur. Ad quorum intuitum nostri, citius in arma ruentes, navali congressu dimicaturi hostibus promptissime occurrere accelerant. Sicque pertotam diem utrimque acerrime congressum est.