# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.20-23

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.20-3.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.20

VIII. Africani ergo Saraceni, de familia regis Temini, ex eius edicto, navibus paratis, piratarum more, vela ventis committentes, maritima litora Siciliae et Calabriae insidiatum vadunt. Sicque, iunio mense, in vigilia Sancti Petri, apud Nicotrum de nocte appulsi, cives incautos et, prae gaudio instantis solemnitatis, vino ex more somnoque gravatos, irruentes opprimunt, semisomnes alios perimunt, alios capiunt, ipsos etiam pueros cum mulieribus, omnique suppellectili vehibili praedam navibus inducunt, castrumque totum incendio concremantes, remige accelerato, in altum recedunt. In crastinum, ripae proprius accedentes, pueros et imbecilliorem familiam amicis redimere volentibus, pretio accepto, navibus eicientes, partim exonerantur; reliquos, qui alicuius utilitatis videbantur, adducunt. Sicque vela ventis committentes, patrios agros, unde venerant, laeti revisum tendunt.
IX. Anno vero incarnationis Domini MLXXV, quia in praecedenti anno pro libitu sibi favente apud Nicotrum prospere accurrerat, plus necessario cupidine avaritiae insolentes, simile sibi evenire frustra rati, navibus ascensis, versus Siciliam fortunam tentatum navigant. Insulamque circumcurrendo tentantes, tandem apud Mazariam appulsi sunt. Navibus digressi, urbem, magna vi oppugnantes, irrumpunt; castrum autem, quod infra erat, fortiter impugnantibus, per octo dies obsident .
Comes vero, per legatum comperto castrum suosque hostibus infestari, clam de nocte, armata manu castrum ingressus, summo diluculo per portas prorumpens, cum hoste in platea urbis ante castellum congreditur, fortiterque ex more agendo, victor efficitur, pluribusque peremptis, reliquos fugientes, extremos quosque usque in mare prosequitur: Mazaria, comitis strenuitate, ab hostibus eripitur . Gemebundus rumor a paucis qui evaserunt, Africae nuntiatur. Sicque rotabilis fortuna, homines primo prosperis successibus alludendo, illectos spe priorum eventuum deceptos risit.
X. Comes vero, quibusdam necessitatibus se vocantibus, a Sicilia versus Calabriam digrediens, Hugoni de Gircaea, cui, propter strenuitatem, quam habebatnam et praeclari generis a Cenomanensi provincia eratcum filia sua de priore uxore Cathaniam dederat, totam Siciliam servandam delegavit, interdicens ne, si Bernarvet, quia vicinius sibi Syracusis morabatur, aliquem incursum versus se faceret, callidas eius versutias cavens, nusquam urbe digrediens, hostem persequeretur.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
