# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.222-224

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.222-3.1.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.222

Dux ergo, videns hiemem sibi immineremensis enim erat octoberinde progressus super fluvium Daemoniorum, castrum ad hiemandum construxit: quod, ex suo agnomine vocans, montem Guiscardi appellavit: a quo etiam diatim usque Duracium armata manu progrediens, diversis incursionibus crebro lacessivit. Castra vero diversa eiusdem provinciae eius infestationem ferre non valentes, foedere cum ipso composito, deditionem facientes, sibi conciliantur.
XXVIII. Erat autem, ea tempestate, apud Duracium venetianus quidam, nomine Dominicus, nobili genere, cuius providentiae maior turris ad tuendum delegata erat. Huius animum dux, quadam collocutione habita inter se frivola, aliquantisper dignoscens, aliquando, sed rarius per se, aliquando per alios, ne forte fraus ab aliis inter ipsos componi depraehenderetur, attentans diversis in conventionibus de traditione urbis procurare sollicite coepit. Animus vero cupiditate aeger, ut a promittentibus avaritiae luxuria admiscetur, facile corruptus, a bono honestoque proposito proclivis in deterius dilapsus est. Dux denique, neptem speciosae formae habens, filiam videlicet fratris sui Guilielmi, Principatus comitis, ut ei in matrimonium cum haereditate puellae competenti associandam se dare spopondit, pro libitu suo favore usus, sacramentis ab utrisque partibus datis, illo ut urbem tradat, isto ut neptem conferat iurante, mox per traditionem urbem subintrandi terminatur.
Dux de nanciscenda urbe certus, scalas ad transcendendos muros cx ligno componit; venetianus autem in adiutorium ducis ex funibus perplexas, advenientibus hostibus, de muro dependentes porrigit. Et quia sicuti scriptum est: Nullus perniciosior hostis est ad nocendum, quam familiaris inimicus, ab ipso , qui vi tueri debuerat, libera facultate urbem prorumpendi hostibus concessa, sub nomine Guiscardi, sinistro clamore saepius ingeminato, buccinis concrepantibus, urbs tota turbatur. Cives in arma ruentes, ignari quod hostes iam secum infra muros et in altiori turri essent, incassum repugnare nituntur. Triduo tamen pro posse, sed frustra renitentes, tandem vi coacti, foedere composito, deditionem ipsis facientibus, ditioni ducis colla submittunt .

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
