# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.225-226

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.225-3.1.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.225

XXIX. Igitur dux, urbe potitus, pro velle suo ordinans, Fortimundo de Rosana procurandam delegavit; ipse, cum exercitu ultra progrediens, totam provinciam debellando sibi subiugatum vadit. Unde et apud urbem, quae Castoria dicitur, veniens, quia ditionem eius subire recusabat, obsidione composita, eam undique vallavit, minisque terrendo et interdum blandimentis mulcendo, aliquanto tempore infestus persistens, plurimum lacessivit. Trecenti enim Waringi in eadem urbe habitabant, custodes ab imperatore deputati, quorum praesidio et opere non minimum defensabatur. At cum nostros in oppugnando persistentes vident, machinamenta, quibus urbs facilius debellari poterat, apparare timentes, et, capta urbe, peius foedus inire sibi in futurum praecaventes, foedere confecto, deditionem faciunt. Sicque urbe subiugata, omnes circumquaque provinciae cum finitimis castris eius ditioni subiugantur. Ipse quippe omnes, qui ad se convertebantur, cum summa honoriticentia recipiebat, muneribus augebat, eorum consilio in iis, quae facienda erant, plurimum utebatur: et hoc quidem ex industria, ut alii, cum ista audirent, facilius sibi applicarentur, agebat. Timor autem eius totum imperium, usque ad ipsam regiam urbem, tremere faciebat.
XXX. Cum ista apud Romaniam a duce agerentur, Siciliensi comite Rogerio apud Calabriam et Apuliam fraternis negotiisuti suisintento, Benarvet, apud Siciliam christiano nomini infestus, multa incommoda inferebat. Erat enim callidissimus et militari exercitio deditus, audax, subdolus, aliud lingua proferens, aliud tacito pectore occultando gerens: Syracusi et Noti princeps, cuius consilio omnes Saraceni, qui adhuc in Sicilia rebelles erant, innitebantur. Hic quendam paganum, nomine Benthumen, quem comes apud Cathaniam maiorem urbi praefecerat, callidis circumventionibus aggrediens, ad tradendam urbem multis munerum, possessionumve pactionibus sollicitabat. Paganus vero nominis sui competens imitator, avaritia coecatus, fidei sacramentorumque, quae comiti dederat, oblitus, statuto termino, infra urbem illum cum multitudine suorum fraudulenter de nocte accipiens, traditionis nomen sibi perpetuo vindicavit. Quod factum cum per totam insulam personuisset, Christiani quidem, eo quod tam nefanda fraus inter ipsos reperta sit, plurimum erubescebant; Saraceni autem passim de tanta christiani nominis ignominia subsannando exhilarabantur. Porro Iordanus, filius comitis, et Robertus de Surda-valle et Elias Cartomensisqui ex Saracenis ad fidem Christi conversus, postea apud Castrum-Iohannis a sua gente hostiliter interfectus, quia negando apostata fieri noluit, martyrio vitam laudabiliter finivitexercitu commoto, versus Cathaniam iter intendunt. Benarvet vero, eos advenire per speculatores suos quos undique omnia visum praemittebat, audiens, extra urbem, copiis suorum ad praeliandum ordinatis, dimicaturus occurrit. Pedites quidem usque ad viginti millia a dextro latere suo in occursum hostium paulisper anteponens, ipse cum equestri legione in sinistro cornu fixus manens, hostes praestolatur. Nostri autem, cum centum sexaginta tantummodo milites essent, nil remorati, certamen, Deum sibi propitium invocantes, ineunt. Tertioque super pedites impetu facto, cum immobiliter persistentes flectere nequeunt, declinantes eos super equites irruunt, fortiterque congredientes, multa strage facta, in fugam vertunt, quos insequentes et extremos quosque cedentes, usque in portam civitatis impellunt. Benarvet sic fuga vix elapso, de peditibus permaxima strages facta est. Nostri vero, ante urbem tentoria figentes, obsessionem praegravabant. Sed Benarvet, clam de nocte urbe digrediens, cum pagano traditore fugiens, Syracusis se recepit. Sicque urbs a nostris recuperatur. Paganus traditor a Benarvet, ne Syracusam, sicut Cathaniam, tradat, dum praemia pollicita requirit, truncatur.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
