# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.227-228

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.227-3.1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.227

XXXI. Gregarius autem miles quidam, nomine Ingelmarus, comiti diu servierat: cui ipse comes, quamvis inferioris generis esset, propter militarem tamen strenuitatem, quam in eo videbat, volens servitium suum honeste, ut sibi semper mos fuit, remunerare, uxorem nepotis sui Serlonisvidelicet qui apud Siciliam a Saracenis interemptus fueratcum omni dote sibi competenti, ipsa multum renitente, in matrimonium sibi concessit, ut, prae clari generis mulieremerat enim filia Rodulti, Boianensis comitismilitis generositas quodammodo inter consodales clarior fieret. Ille vero apud Giracium, cuius quadrans ex dote mulieris sibi competebat, nuptiis solemniter celebratis, non iam humilitatis honestatem servans, ad sui generis debilitatem mentem reducebat; sed uxoris generositatem in animo sibi vindicans, aequalem se in genere et dignitate illi, cuius antea uxor fuerat, iactans ultra debitum appetebat.
Hic apud Giracium, ubi comes turrim firmaverat, demum defensabilem incipiens, paulatim provehendo et interdum dissimulando, fortissimam turrim fecit, Giracenses omnes suis adulationibus et favoribus sibi attrahens, et, sacramentis datis et acceptis, in amicitia confoederans. Quod cum comiti renunciatum fuisset, insolentiam eius animadvertens et in futurum timens, ne forte fiducia turris in aliquod deterius consilium reverteretur, turrim in modum domus habitabilis deponere humiliter iubet, increpans eum quod, se inconsulto, tale quid praesumpsisset. Ille vero cum Giracensibus consilium habens pravum, defirito ipsis se auxilium laturos promittentibus, beneficii sibi collati, ut assolet inter degeneres, oblitus, contra comitem recalcitrare, potius quam oboedire, indecenter elegit. Quod cum comiti compertum fuisset, Giracensibus ut turrim destruant et Ingelmarum captioni suae reddant, imperat. Quibusnon tam fidelitate Ingelmari, sed quia omne genus nostrae gentis illis invisum erat, et magis discordias inter nostros, quam pacem, fieri expectabantid agere recusantibus, comes, legalitatem suam servans, hactenus homini suo diffidentiam in posterum mandat, sicque, admoto exercitu, versus Giracium obsessum pergit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
