Latin
Book 3, lines 3.1.229-3.1.233
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.229-233
Not analysed yet
Ingelmarus vero, astu Giracensium animos demulcens, aliquanto tempore suae ineptiae complices detinuit. At, cum viderent se a comite exterius interiusque praegravari, coeperunt et ipsi a stulto proposito deficere et fatigari. Quod Ingelmarus advertens, territus ne ab ipsis comiti traderetur et ipsi reconciliarentur, profugus evadens, discessit. Uxor autem eius, ad misericordiam comitis veniens, pia recordatione nepotis, cuius uxor fuerat, salvis omnibus quae habebat, ad maritum conductum meruit devenire. Comes vero, reconciliatis Graecis, Giracium recepit.
XXXII. Eodem anno idem comes, sumptibus pluribus apparatis, undecumque terrarum artificiosis caementariis conductis, fundamenta castelli, turresque apud Messanam iacens, aedificare coepit: cui operi studiosos magistratus, qui operariis praeessent, statuit. Interdum ipse visum veniens, ipsos per semetipsum cohortando festinantiores reddens, brevi tempore turrim et propugnaculum immensae altitudinis mirifico opere consummavit. Et, quia hanc, quasi clavem Siciliae, aestimabat prae caeteris urbibus quas habebat, fidelibus tutoribus deputatis, arctiori custodia observabat.
Ecclesiam etiam in honore sancti Nicolai in eadem urbe cum summa honorificentia construens, turribus et diversis possessionibus augendo dotaus, clericis ad serviendum deputatis, pontificali sede aptavit; sed eam cum Traynensi cathedra univit .
XXXIII. Igitur famosissimus dux Calabriae, Apulorumque princeps, Robertus Guiscardus, apud Bulgaros omnia fortiter agendo et sibi subiugando, anno incarnati Verbi MLXXXII a Romanae Sedis apostolico viro Gregorio, literis continentibus angustiam suam acceptis, ut in adiutorium sanctae Romanae Ecclesiae veniret, multis precibus cohortatur.
Imperator enim Alamannorum, Henricus, quibusdam controversiis inter se hortis, Romam cum exercitu veniens, obsessa diutius urbe, tandem, fortuna suffragante, irruperat, Romanisque potentioribus sibi iniugendo confoederatis, ipsum apostolicum virum in turri quadam, quae Crescentii dicitur, reclusum obsederat, aliumque in loco eius, archiepiscopum videlicet Ravennatem, Umbertum nomine, re indiscussa, contra Sacros Canonesquod nefas est dicere! cathedrae beati Petri subrogaverat. Ipse vero tanta obsidione praegravabatur, ut neque sibi usquam progrediendi aditus pateret.