# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.234-237

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.234-3.1.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.234

Dux vero, quamvis ad id quod coeperat intendere omnibus utilitatibus in animo praeferret, tamen calamitatem sanctae Matris Ecclesiae audiens et dominum suum, sub quo omnia, quae habebat, possidere se cognoscebat, in tantum angustiari, fidem datam et legalitatem suam servans, maluit sua, quamvis cara, ad tempus postponere et sanetae Matris Ecclesiae, vel domini sui necessitatibus inservire. Sicque filio suo Boamundo, strenuissimo militi, quae coeperat exequenda committens, copiis omnibus sibi delegatis, ipse cum paucis placido remige in Apuliam, versus Ydrontum applicat .
XXXIV. Ea tempestate, plures apud Apuliam, propter absentiam ducis insolentes, adversus eum conspiraverant, volentes ea, quae eius iuris erant, usurpare: putantes eum, altioribus negotiis intentum, ulterius illuc regredi non curare. Unde et Gaufridus de Conversano apud urbem, quae Oria dicitur, haud longe a provincia Tarentina, obsidionem ponens, plurimum lacessendo infestissimus erat.
Dux vero, apud Ydrontum applicans, audito urbi obsidionem imminere, illorsum cum paucis appropinquare accelerat. Porro illi, qui obsidionis primarii erant, per legatum ducem adventantem cognoscentes, praesentiam eius exhorrescentes, ab incoepto deterriti, cum plures essent, obsidione soluta, quisque fugam accelerans, in sua dilabitur. Cives autem sic obsessione, qua praegravabantur, eruti, adsenienti duci occurrere accelerantes, cum gaudio et omni obsequio excipiunt. Sed per universam Apuliam, sive Calabriam, seditiones, quas infidelitas turbaverat, a praesentia eius sedatae, in cospectu eius, acsi numquam fuissent, siluerunt.
XXXV. Porro dux, fratre comite a Sicilia arcessito, admoto plurimo exercitu, super Iordanum, nepotem suum, principem Aversae, messes vastatum vadit. Nam cum antea inter ipsos diversis controversiis inimicitiae efferbuissent, hoc ira in principem plurimum incalescebat, quod noviter in damnum apostolici, imperatoris hominem ipsum effectum et terram suam ab ipso deserviendam suscepisse audierat. Veniens itaque cum exercitu ante urbem Capuanam, et castrum, quod Aversa dicitur, ipso invito, nec propulsare valente, per octo et eo amplius dies commorans, multa depopulatione totam provinciam lacessivit . Sed quia ipse Iordanus elegantissimus miles erat et elegantissimos secum habebat, multa militariter diversis congressibus utrimque perpetrata sunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
