Latin
Book 3, lines 3.1.238-3.1.241
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.238-241
Not analysed yet
Inde itaque rediens, per totam Apuliam et Calabriam exercitum perscribens submonet, ut, proxima ventura aestate secum Romam super imperatorem ituri, expensas sive commeatus aptarent.
XXXVI. Comes vero, a fratre, noviter a Bulgaria revertente, invitatus sibi occurrere, versus Apuliam intendens, Iordano, filio suo, Siciliam procurandam delegat, interdicens omnibus, ne quis in iis, quae praeciperet, sibi contrarius esse praesumeret.
Erat autem Iordanus ex concubina, tamen magnae viris animi et corporis et magnarum rerum gloriae suae dominationis appetitor. Et iamdudum, consilio pravorum sibi adhaerentium iuvenum tacito sub pectore usus, insurgendi conspirationem versans, hic, discedente patre, locum suae pravae dispositionis, ut sibi videbatur, nactus, plures callide circumveniendo, fidem illorum, necdum negotio peracto, astu abstrahit, ut quaecumque ipse prior inciperet, ipsi complices in perficiendo persisterent. Talibus itaque deceptis, tandem dolum diu dispositum aperit; cum quibusdam displicuerit, et pluribus placet. Quibus quisque et talibus assentire renitens, improbe hortatur, ne fidem datam mentiri velit. Sacramenta patri exibita in hoc salva fore, quod proficiscens, quidquid Iordanus vellet vel praeciperet, omnibus oboedire debere imperaverat. Iordano plura promittente, sic pravi consilii assensus inter plures a Iordano in iis, quae patris erant, ultra quam deceret, vel ab ipso patre concessum erat, praesumitur. Nam castrum Sancti Marci et Mistrectam sibi usurpans, detecta fraude, praedas per totam provinciam ibidem introducit. Sed et versus Traynam hostiliter accedens, patris thesauros, qui illuc servabantur, asportare nisus, dispositione sua frustratus, vacuus redit. Nam fideles comitis, fraude comperta, simul convenientes, hostiliter accedentem eum ab ipsis finibus arcent.
Quod cum patri renuntiatum fuisset, reditum accelerat; atque, ut vir sapiens, provide agens, ne filius territus ad Saracenos, qui adhuc rebelles erant, transiret, versus eum hostiliter ire dissimulat, sed omnia, quae fecerat filius, iuvenili aetate et indulgentia digna ascribit. At cum filio quae fecerat patrem leviter ferre nuntiatur, minus iis, qui secum erant, prospiciens, flebili foedere interposito, ad patrem accedit.