# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.242-244

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.242-3.1.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.242

Pater ad tempus iram dissimulans, advenienti filio laetum vultum ostendit. Sed, paucis diebus interpositis, pater, in futurum prospiciens, ne si ii, qui tale consilium filio complices facti dederant, impune transirent, alii ad simile, aliquid praesumentes, raperentur, nesciente filio, duodecim priores huius erroris unum post alium sibi arcessens, oculos privari fecit. Quo facto, filium etiam, tali incoepto ulterius compescere terrendo volens, arcessitum, idem causa iustitiae facere fingens minatur. Sed a fidelibus suis, quibus ex industria idem agere praedixerat, retentus, territo filio, de caetero pro libitu suo, ut decuit, usus est: nam disciplina et rigor iustitiae cum pace communionem habent, Psalmista attestante, qui ait: Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt. Sic enim misericordia sectanda est, ut iustitia remissior, ultra quam decet, non sit, ne vitia nimium inolescant. Unde et providus pater, ut sapiens medicus, hunc ipsum filium suum, ut a pravitate compesceret, tanto rigore territum attrivit.
XXXVII. Anno itaque Dominicae incarnationis MLXXXIII[I], omnibus accuratissime apparatis, equestri plurimo exercitu sed et peditum plurimis copiis, dux versus Romam ab obsidione Imperatoris, infideliumque Romanorum ad liberandum papam Gregoriumqui et Ildebrandus ante susceptum papatum dicebatur, contraque Caesarem, si necesse sit, nisi cedat, dimicatum leonina ferocitate iter intendit.
At, cum iam propre ventum est, incaute incedere volens, ordinatis aciebus, mille electos milites cum totidem vexillis praemittens, aliam aciem cum tribus millibus pedetentim subsequi praecipit; ipse cum reliquo exercitu, peditum copiaset quae infirmiores erant ante se ponensprovide subsequitur . Audierat quippe milites imperatoris sibi occursum ex parte aquae-ductus exisse: sed hoc sibi falso relatum erat. Nam ipse imperator iamdudum multa ex parte exercitum suum a se dimiserat, et cum minori militia, quam accesserat, Romae, nil tale suspicatus, morabatur; dumque hostes adventare praesentiit, suis viribus minus sufficiens et Romanorum fraudemquamvis se indeficientes illi adesse promitterentpertimescens, cum maximo dolore animi hostibus cedens, urbe digressus iam ante triduum recesserat. Dux itaque neminem sibi, ut suspicabatur, occursantem hostiliter offendens, libero ad urbem accessu usus, ante portam, qua via Tusculana porrigitur, iuxta aquae-ductum castrametatur; ubi triduo commoratus, urbe undique circumconspecta, quodam diluculo cum mille et trecentis militibus ad portam, quae sancti Laurentii dicitur, sub aquae-ductu iuxta Tiberim, ubi minorem custodiam, nemine in illa parte aliquid suspicante, persensit, accedens, scalis silenter appositis, muros transcendit. Portisque ferro apertis, suos introducens, per plateas urbis usque ad pontem, in quo suus exercitus praestolabatur, Guiscardum clamoribus ingeminando, civesque terrendo accurrit, portaque vi potius fracta quam reserata, suos intromittens, urbem irrumpit. Sicque directo impetu usque ad turrim Crescentii percurrens, papam eripit, eductumque honore, quo decebat, abducens, palatio Lateranensi restituit; ubi dux prior et onnis exercitus subsequenter cum oblationibus ad pedes eius, debito honore, provoluti, plurimum thesaurorum contulerunt .

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
