# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.284-289

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.284-3.1.289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.284

XL. Quod cum duci, cum triumphali gloria a Roma revertenti, renuntiatum fuisset, filium a se non degenerare cognoscens, plurimum laetabatur, et in eo maxime, quod uno in tempore duorum imperatorum fuga triumphali gloria laus sibi suisque concessa sit . Veniens itaque in Apuliam, ministros suos undecumque convocans, omnibus suis ordinatissime dispositis, plurimo exercitu versus Graeciam, quam ceperat, executum accelerare disponit.
Navibus denique mense semptembri a tota Apulia, Calabria atque Sicilia apud Ydrontum conflatis , copiisque necessariis introductis, prospera aura suffragante, optato portu applicans, fllium et quos cum ipsos apud extremas partes dimiserat, de reditu suo sollicitando anhelos, plurimum laetitiae seipsum repraesentando reddidit. Sicque ad quod venerat exequens, omnem patriam suo reditu turbabat, urbibus infestus, obsessionibus assiduus, persistendo indefessus, congressibus prior, excubiis numquam absens, nunc minis terrendo, nunc blandimentis mulcendo, imperium, sollicitum reddens, ante se tremere faciebat.
XLI. Mirabile quoddam praesagium, quod per totam Apuliam, Calabriam sive Siciliam visum est, huic operi inserere dignum nobis visum est, maxime quod ea, quae tale signum portendebat, nos ex parte non ignorare putamus.
Anno denique incarnati Verbi MLXXXIV, sexto die mensis februarii, inter sextam et nonam, sol obscuratus est per spatium trium horarum, in tantum, ut qui infra domos alicui operi insudabant, non nisi luminibus accensis interim quae coeperant, exequi possent; qui vero de domo ad domum transmigrare volebant, lanternis vel facibus uterentur. Quae res multos perterruit .
Sed, antequam annus pertransisset, significatio talis eclypsis, in quantum nos putamus, pluribus cum maximo damno praeclaruit. Nam eodem anno venerabilis papa Gregorius,cuius superius mentio facta estinfirmitatis suae a medicis medicamentum expetens, frustratis medicaminibus, obiit. Dux, iulio mense, et famosissimus rex Anglorum et Normannorum, dux Guillelmus, nono die septembris, moriuntur.
Ducis vero exequias uxor Sichelgayta cum filio Rogerio, qui tunc cum ipso apud Bulgaros morabatur, et caeteri barones eius debito honore, non tamen sine iustitia exequentes, funus transmeatum Venusium humatum perferunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
