# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.290-294

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.290-3.1.294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.290

Graecia, hostibus recedentibus, libera, laeta quievit. Apulia tota, sive Calabria, turbatur.
XLII. Nam, fratribus Rogerio et Boamundo, utroque ducatum appetente, inter se dissidentibus, et pluribusnunc ab isto, nunc ab illo incrementa expetendolucrum suum quaerentibus, multorum Apulorum fides, quanta fuerit, experimento claruit.
Rogerius tandem adiutorio avunculi sui, Siculorum comitis, Rogerii, qui, vivente fratre, idem sibi promiserat, dux efficitur. Omnia castella Calabriae, quorum necdum nisi medietatem cuiusquam comes Rogerius habebat, a nepote ad plenum sibi concessa, consignantur.
Nunc itaque, quia suprema dies tanti principis loquendi de ipso, quantum ad librum, finem facit, finis quoqueut mihi videturhuius libri hic ponendum est, ut, de novo duce mixtim cum comite loquens, novus liber subsequatur.
Tertii libri finis.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
