# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.60-62

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.60-3.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.60

Comes itaque, urbem nactus, pro libitu suo castro et caeteris munitionibus ordinat, militibus et iis, quae necessaria erant, munit, turribus et propugnaculis undique vallans. Sed undique adiacens provincia firmissimis castris circumsepta, munitissima erat; et ideo, adhuc recalcitrans, rebellabat. Comes laboris indeficiens, crebris incursionibus, ut sibi omnia substernat, infestare congreditur; brevique termino usque ad duodecim famosissima castra suo dominio, obsidendo, subire co�git: quae militibus suis distribuens, cum omnibus appendiciis suis de se habenda delegavit. Sicque exercitum, omnibus pro exhibito sibi servitio gratias agendo, solvens, ipse apud Bicarum i a labore pausatum secessit.
XII. Ea tempestate quidam saracenus, Bechus nomine, Castrum-novum possidens, illic morabatur. Erat autem idem vir magnae superfluitatis et arrogantiae, unde et ipsos suos fideles levitate sua, interdum diversis contumeliis afficiens, sibi infideliores reddebat. Hic quadam die cuidam molendinario suo iratus, ante se invitans, verberibus deturpavit. Porro ille se adeo grave ferre dissimulans, in vindictam tantae dehonestationis animum intendens, secum tacitus aiebat, quibus artibus, vel damno rerum suarum, vel certe laesione corporis vicissitudinem recompensaret. Unde accidit ut, quodam vespere, de subiacentibus complices sibi alligans, petram quandam, quae omni castro supereminebat et dominabatur, irrumpens, pervaserit; legatumque apud Bicarum comiti mittens, in sua fidelitate se ita egisse et ut sibi succurrere acceleret, mandat. Hoc nuntio comes accepto, plurimum exhilaratus, cum quantis habere poterat, citissimus illorsum intendit. Porro Bechus, molendinarium blanditiis et promissionibus allicens, ut ab incoepto resipiscat, sibi reconciliare satagit; dum minus praevalet, frustra oppugnare nitebatur.
Comes vero adventans proprius accedit, molendinarium amplissimis promissionibus in sui fidelitate arrigit. Ille, cum nulla ex parte aditus ad se accendendi nostris pateret, fune ab alto dimissa, quosdam nostrorum ad se pertrahit. Bechus itaque, videns nostros a molendinario ad petram susceptos, spe retinendi castri amissa, territus, castro spreto, omnia, quae poterat, asportans, aufugit. Cives, cum comite pacem facientes, infra castrum recipiunt.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
