Latin
Book 3, lines 3.1.63-3.1.65
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.63-65
Not analysed yet
Comes vero, sic castro potitus, pro velle suo muniens, ordinat; molendinarium, ut caeteris ad similes artes exequendas exemplum tribuat, pluribus benefactis, libertate etiam concessa, remunerat.
XIII. Eodem anno graecus quidam sub nomine Micha�lis, imperatoris Constantinopolitani, ad ducem in Apuliam venit, auxilium expetens ad palatium recuperandum ,a quo, ut dicebat, fraude suorum, in die sancto Parasceve deiectus fuerat monachusque violenter fieri compulsus, hoc solo crimine obiecto, quod filiam ducis filio suo nuptui acceperat . Ipse quoque filius, ne spes aliqua recuperandi palatii vel deductae uxoris procreandae propaginis reservaretur, turpiter eunuchizatus, usque ad exitum vitae exilio relegatus est: alio in loco expulsi in palatio subrogato, quem nec aliqua vel extrema antiquorum imperatorum linea ad id haereditatis iure gentium invitaverat. Timebant denique Graeci, ne si ex nostrae gentis uxore haeredes procreati in palatio subcrescerent, occasio liberius illuc accedendi nostrae genti daretur; et gens, deliciis at voluptatibus, potiusquam belli studiis ex more dedita, nostrorum strenuitate subiugata conculcaretur . Ipsam ducis filiam reclusam diligenti custodia observabant, ne forte si alicui potenti nuberet, quia haereditali imperatori nupta semel in palatio coronata fuerat, ab ipso, cui nuberet, aliqua haereditas per ipsam in palatio proclamaretur.
Micha�l itaque a monasterio, in quo monachus coactus erat, habitu deiecto, ut dicebat, profugus in Apuliam veniens, a duce imperiali honore susceptus, per omnes civitates Apuliae, sive Calabriae, processionibus et imperialibus pompis ex edicto eiusdem ducis accuratissime obsecundatur: et hoc quidem totum ex industria dux faciebat, non quod animum eum in palatio restituendi haberet. Audierat nempe generum suum eunuchizatum, unde, spe suscipiendae de filia parentis prolis, cui palatium iure haereditali competeret, amissa, ad hoc inter se nitens tacitus agebat, ut sub nomine Micha�lis, quibusdam sibi faventibus, Graecis facilius debellatis, cum ad palatium usque perventum foret, vi coronam cum sceptro et imperialibus ornamentis pervadens, ipse imperator fieret. Promittens tamen se sibi auxlilium laturum, per duos ferme et eo amplius annos honore, quo coeperat, eum secum detinuit, donec ea, quae tanto incoeptui necessaria forent, apparabantur. Erant autem tunc etiam quidam cum duce, qui, in palatio tempore Michaelis imperatoris servientes, faciem eius se novisse et hunc similem illi minime, vel in modico, assimilari dicerent, sed fraudulenter hunc spe alicuius a duce accipiendi muneris advenisse. Porro dux, utrum ne an pro certo esset, aequipendens, cum multus susurrus inter suos super tali negotio fieret, ab incoepto minime detrahebatur; sed potius quod coeperat exequens, cum ipse non esse hunc dubitaret, nil de hac re dubitare asserebat; et hoc ex industria quidem laudans suos faciebat, ne ab ipsis ab incoepto dehortaretur.