Latin
Book 3, lines 3.1.63-3.1.108
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.63-2-108
Not analysed yet
Et quod promisit dare, ne daret aura recisit.
XVIII. At comes intentus fuerat quibus ante retentus:
Obsidet et pugnat, castrum pro posse repugnat
Certamen datur; comes huc persistere conatur:
Quamvis cura ligat, tamen hunc res nulla fatigat.
Instat et hortatur, hostes virtute minatur;
Dat, dare promittit: nil non tentando remittit.
Ad quod adhortatur socios, prior esse probatur.
Cum sit certamen, et fratribus esse levamen,
Ante suos fertur, cum posteriore refertur.
Primus ad excubias Othonus alter Elias,
Tertius Arisgotus, Iordanus abinde remotus
Esse recusavit: socios haec ars animavit.
Exiit edictum, liceat ne quaerere victum;
Sic devincuntur, nostri statione fruuntur.
A montis magno prohibentur, abundique stagno.
A nullo subduntur; post addita deminuuntur.
Unde fames crevit, congressus ab hoste quievit:
Decrescit virtus, habet hostis iam prope victus.
Solo securus, quod cingit abundique murus.
Ut det congressum, cavet extra figere gressum.
Deficit ut panis, populus superatur inanis.
Sic comes accitur, castro pro velle potitur;
Arbore sub lauri curvantur moenia Tauri.
Foedere confecto, dolet hostis in hoste recepto;
Sed quamvis doleat, non dissimulando revelat,
Cur doleat nostris, quia laetus erat suus hostis.
Si sic fortuna diversa sit, est tamen una:
Illis sit tristis, gaudens cognoscitur istis.
Sextus erat mensis, quo fervidus eminet ensis.
Piscibus obsedit servente leone recedit.
XIX. Tanto sibi adiumento collocato divinitus,
Ne appareat ingratus vilipendens Rogerius,
Secum coepit reputare quid litaret potius.
Cementarios conducens, undecumque aggregat:
Templi iacit fundamenta in urbe T[r]aynica.
Ad quod perstans studiosus aevo brevi superat.
Laquearia tectorum ligantur ecclesiae;
Parietes depinguntur diverso bitumine;
Consecratur in honore Virginis Puerperae.
Multa dote augmentatur, terris sive decimis:
Ornamentis palliatur, et diversis copiis.
Cathedra pontificatus sublimatur infulis.
Sacer clerus augmentatur, prout sumptus suppetit.
Altaris vasa, vel vestis plusquam clero sufficit:
Candelabra, cruces, textus, acerra, turibuli;