# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.86-62

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 3, lines 3.1.86-3.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/3.1.86

Montium autem cacumina cum ipsis vallibus perlustrans, peditum copiis iter faciens, a monte, qui ab incolis Gibel appellatur, quem nos Etnam dicimus, usque Traynam neminem eiusdem superstitionis impunitum dimisit.
Militibus multus planctus fuit, iste sepultus.
Nam, suo merito, carus fuit undique Brito.
Pro merito fidei sortem capiat requiei!
Cui cum sit ita mors, est comiti data vita.
A Iuda distat, quem tanta fides sibi dicat:
Ille, Deum vendens, laqueo se postea pendens,
Mortem mercatur, cum traditione notatur:
Hostili cultro spes huius se dedit ultro,
Ut dominum servet, meritumque sibi coarcervet.
Non virtute pari debent ii subtitulari.
Traditor alter erat, ut salvet et alter anhelat.
Angelicam pennam capiet hic, ille gehennam!
XVII. Quatuordecim ergo naves, quas golafros appellant, ab Africa regis Thimini piratarum more per mare palantes, sub Tauromenio appulsae, quodam diluculo a nostris in mari haud longe, anchoris fixis, conspiciuntur. Nostrae autem naves, armamentis exportatis, minus erant ad exequendum paratae. Comes autem latronem, quinam sint, quave de causa, vel unde hostes, ne an pacem portantes advenerint, sciscitatum mittit; interminando subiunxit, si in tanto sui iuris vel modicum quid iniuriae vel fecissent, vel facere, attentare praesumerent, nusquam impune a se evadere posse.
Ac dum nil mali adversus ea, quae eius iuris erant, sub excusatione et obtestatione legis suae machinari renuntiantur, sed potius ex edicto regis Thimini, ut infestos piratas a mari, si invenirentur, propellerent, missos, eius famulatui et, si necesse foret, inservire paratos, primi cuiusque navis ad amicum colloquium invitantur, ut si vel victu, vel aliis quibuslibet rebus minus sufficientes essent, eius munificentia supplerentur. Qui dum invitationi assentientes, foedere suscepto, advenire pararent, aura contraria insurgente, naves cum ipsis per aequora pulsae, ab intuitu nostrorum protinus sunt avulsae:
Sic quos invitat, boreas accedere vitat;

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
