Latin
Book 4, lines 4.1.135-4.1.138
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.135-138
Not analysed yet
Comes autem, relatione suorum accepta, haud longe secus et ipsos legatos regis a se dimittens, pluribus honoribus ampliavit: regi terminum quo sibi filiam suam mittat, statuit.
Anno itaque Domini incarnationis MXCVII, apparatis quae necessaria erant, mense maio, cum trecentis militibus usque Thermas conducere facit, Henricum, Leocastrensem episcopum, et quosdam de fidelibus suis, abinde maritimo cursu cum puella usque ad Panormum praecedere faciens, ubi, navibus apparatis, puellam cum multis sponsalibus intromittentes, velis vento commissis, prospera aura flante, per aequora feruntur, usque dum in portum Albae, qui iuris regis Ungarorum est, impune applicant. Hic Vincurius, comes Bellegratae, missus cum quinque millibus armatorum, obvius fuit, eamque cum his, qui cum ipsa advenerant, decenter excipiens, usque ad regem perduxit.
Per totam Pannoniam nuptiae regis praeconizantur. Undique cum exeniis concurritur. Et cum semper frequens et numerosa manus ex more cum rege fit, innumerabilem turbam plus solito rumor nuptiarum, et novae reginae videndae appetitus, conflavit. Die determinato, praesentibus archiepiscopis et episcopis et diversis ordinibus, dos puellae regali more in publico protestatur, rex et regina catholice pariter desponsantur, solemnesque nuptiae in tentoriis et ex virentibus ramis tabernaculis factis celebrantur. Nam nullae domus tantae multitudini sufficiebant. Nuptiis itaque regali more expletis, rex episcopum Leocastrensem, et qui cum ipso reversuri venerant, aliquantisper secum commorari faciens, ut videt de regressione festinos, regaliter munificatos a se dimisit. Illi ad portum venientes, maritimo cursu regredi accelerant.
Iamque nostrae gentis fines appropinquantes, cum terram eminus cospiciunt, navicula, in qua episcopus erat, sociis armis carentibus, a duabus piratarum navibus, quas galeas appellant, hostiliter aggreditur. Nauclerus, qui navim regebat, iaculo confossus, occiditur; navis, remige carens, submersionem minatur. Episcopus, nullum refugium armorum habens, sed neque hostibus deditionem subire volens, Dei auxilium implorans, socios hortatur. Ipse, idem faciens, inter alia subiungit: "Deusinquitsi meis peccatis exigentibus minus mereor exaudiri, exaudi saltem per gratiam, quam erga progeniem Tancredi te habere multotiens ostentasti ! Hic enim interceptus sum pro servitio filii sui"! Nondum dixerat, et ecce, aura interveniente, navis, in qua erat, ab hostibus avulsa, securiores reddit, videntes navim abque remige directo cursu adiacentem insulam tanta velocitate per rapidas aequoris undas ferri, ut hostiles naves, velis et remis insequentibus, adversus illam velocitate praevalerent. Sicque directo cursu divinitus, ut credimus, regebatur, ut cum idem portus condensis syrtibus insitus arto et periculoso aditu, nisi a peritis nautis atterraretur, ad insulam pateat, impune scopulosas undas placido portu applicarent. Hostibus itaque frustratis recedentibus, ipsi prospero aequore, in quo disponebant, applicantes, ad comitem perveniunt, ordinem actionis suae exponentes.