Latin
Book 4, lines 4.1.143-4.1.146
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.143-146
Not analysed yet
Ipse quidem legatos iam pridem Capuanis honestos viros praemiserat, submonens hortando ut ab inepto incoepto desisterent: se illis nil mali inferre velle, sed potius, si cum principe suo ius exequi velint, eorum parti cum iustitia sustentamento esse. At ubi, legatis regredientibus, eos nil moliri, sed potius in malitia sua superbe persistere audit, inde commovens, Capuanos fines pervadit, quo diluculo cum mille armatisexercitum praecedensad urbem accedit; extractos plurimos militariter deiectos damnose ludificavit; multosque amplius laesisset, nisi pulvis equorum, pedibus excitatus et a vento condensissime agitatus, intercessisset. Sic ad castra sua reversus, in crastinum cum toto exercitu suo urbem viciniorem conferens, a meridiana plaga obsidione vallando, a ripa orientali usque in occidentalem cingit dux autem et princeps cum suo exercitu, ab aquilonari parte obsidentes, urbem intendunt praegravari. Porro comes, cuius consilio omnes incedebant, quia sollicitior et prudentior in omnibus agendis vigilanti cura erat, pontem ex lignis erigens, ita transflumen ordinavit ut suo exercitui et duci, libero aditu patente, fieret transitus.
Sicque urbs ab utroque exercitu in tantum oppressa est, ut nulla ex parte arida vel liquida, egrediendi tuto vel ingrediendiaditus pateret. Ipse autem, omni diluculo ante lucem surgens, utrumque exercitum, pontem transeundo, videns utrum attenti essent, ad excubias visum ibat, ducem et principem, adhuc somno oppressos inveniens, ludibrio habebat. Porro ipsi rubore perfundebantur, quod iuvenes ipsi, ad quos peculiarius negotium attinebat, segniores forent, comite provectioris aetatis et corporis plagarum laborumque asperitatis viro vigilantiore existente. Nam et ab omni exercitu eius vigilantia admirationi erat, omnesque eius exemplo vigilantiores reddebantur, anno Dominicae incarnationis MXCVIII.
Ibi se impregnavit comitissa Adelasia de comite Rogerio.
XXVII. Cum ista aguntur, papa Urbanus, colloquium ducis et comitis desiderans, a Roma progreditur et apud Capuam, ubi in obsessione manebant, venit; comesque, sex tentoria illi deliberans ad hospitandum, sumptus necessarios abundantissime ministravit. Porro ipse, sciens scriptum: Beati pedes evangelizantium pacem; et Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur; et alibi scriptum est: Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; et maxime quia sciebat se totius Christianitatis curam suae provisioni delegatam, de pace inter ipsos reformanda primo ducem et comitem, principemque pariter conveniens, attentare coepit. Qui, consilio comitis, prudenti responsione usi, in praesentia apostolici, qui sane vice beati Petri dicunt se ius inire, si a Capuanis pari discrimine idem exequebatur, concedunt.