# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.147-151

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 4, lines 4.1.147-4.1.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/4.1.147

Papa infra urbem idem de Capuanis rescitum vadens, dum ab utrisque partibus conceditur, spe conficiendae pacis frustra gaudens, renuntiat. Dies disputandi statuitur. His opponentibus et illis, prout sese res habebat, respondentibus, gravi sillogismo Capuanis a iudicibus legaliter conclusio determinatur. Capuani, audientes se iudicio praegravari, vel oppositione vel rationabili contradictione contra iudices usi, publice se iniuriosos ostentantes, exequi vel nolle vel non posse denuntiant. Quod audiens vir apostolicus et, quia haec ab illis exequenda interrupta fuerant, aliquantulum erubescens, gladio beati Petri animadvertens interminatur, parti nostrorum ex toto favendo se contulit, constantiam comitis in iustitiam exequendam perplurimum laudans, vitamque eius omni cura Romae et Italiae pernecessariam asserens. Nam timor eius plures ab insolentia, plusquam zelus honestatis, compescebat.
Apostolicus itaque ecclesiasticis negotiis, plusquam expeditionalibus exercitiis intentus, tot talibusque tumultibus mente declinatis, his tribus principibus, sed et omni exercitui apostolica benedictione concessa, Beneventum secessit.
XXVIII. Comes autem cum duce et principe in oppugnatione urbis attentissime persistentes, machinamenta ad urbem capiendam artificiosissime aptant. Capuani primo ludibrio habere, contemnendo ad defensionem sese ad invicem cohortari, duci tamen, vel comiti se, si retinendo recipere velint, urbem reddere attentant. Sed nobilissimi principes, hanc fraudem sibi nullatenus assumere volentes nisi ut principi reddantur, acquiescere passi non sunt.
At, ubi Capuani machinamenta apparata versus urbem appropiare vident, quae prius ludibrio habebant, exhorrescentes, deditione urbis sese, consilio comitis, committunt. Sicque ipso mediatore usi, vix suae fraudis impunitas impetratur. Principi pro libitu suo urbs Capuana restituitur. A principe duci et comiti gratiae referunt. Dux et comes apud Salernum pariter digrediuntur. Princeps pro suo libitu urbem vindicans, in altiori turri triumphaliter hospitatur.
XXIX. Papa, urbem redditam et pacem inter ipsos factam audiens, gaudet et de fraude compressa et de pace confecta. Sed quia ducem et comitem Salernum secessisse audivit, nolens comitem, donec sibi loquatur, versus Siciliam remeare, illorsum accelerat.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
