# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.33-35

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 4, lines 4.1.33-4.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/4.1.33

I. Igitur Rogerio comite nepotis utilitatibus, ut eum plenius in ducatu Calabrensi vel certe in Principatu et dominatione Apuliae contra voluntatem aemulorum suorum solidaret, intendendo praeoccupato, Benarvet, Syracusiae navigio apparato, navali exercitu apud Nicotrum veniens, a radice destruendo devastat. Direptis omnibus quae potuit, viros et mulieres captivos asportat. Sicque ante Regium veniens, ecclesiam haud longe in honore beati Nicolai, et aliam in beati Georgii sitam depopulat, sacras imagines deturpando conculcat, sacras vestes vel vasa suorum usibus aptando asportat. Inde progressus, quandam sanctimonialium abbatiam, in honore sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae, in Scyllacensi loco, qui Rocca Asini dicitur, consecratam, aggrediens, devastat; sanctimoniales abductas turpi stupro dehonestat.
II. Qua de re comes, divinitus ira plus solito inspiratus, in ultionem tantae Deo illatae iniuriae ardentissime insurgit: classem, qua facilius circumveniendo opprimat, primo die octobris aptare incipiens, vicesimo die maii perficit. Sicque sese affligendo, cum summa devotione et litaniis, nudis pedibus, per diversas ecclesias processiones exequens, multa beneficia indigentibus largitus, navali periculo sese committens, versus Syracusam vela dirigit. Iordanum vero filium suum cum equestri exercitu illorsum sibi obvium fieri praecipit, videns naves nutu Dei agi, et, nulla aura vel remige impingente, rapidas aequoris undas directo cursu sulcare, ut facile perpenderet hanc expeditionem Dei favorem comitari, et hostibus praevalere debere. Comes igitur, ostensione de obtinenda victoria certior factus, prima nocte Tauromenium applicat, secunda vero apud Logninam, tertia Rasesalix.
Hic Iordanus, filius suus, cum exercitu equestri sibi obvius factus, multa inter se de iis, quae facienda erant, conferentes, consilio habito, Philippum, filium Gregorii patricii, cum velocissima sagacia versus Syracusam, omnem terram exploratum, mandant. Qui iussa fideliter complens, de nocte inter classem Saracenorum, ac si unus ex ipsis esset, circumnavigat: nam et lingua eorum, sicut et graeca, ipse et nautae omnes, qui cum ipso processerant, peritissimi erant. Omnibusque prudenter circumspectis, rediens, certamen paratum renuntiat; Deo propitio, nihil periculi imminere, hostibus audacter occurrendum hortatur. Erat autem sabbatum.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
