# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.53-55

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 4, lines 4.1.53-4.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/4.1.53

Porro ille ecclesiam minus cultam, utpote a faucibus incredulae gentis erutam suscipiens, Marthae iuris studiis primo studiosius inhaerens, brevi, ecclesiam omnibus necessariis provehens, ad Mariae vices cum Martha exequendas transiit: monachorum turbam non modicam sibi coadunans, districtae regulae iugo, verbo et exemplo subesse, ut fidelis pastor co�git.
VIII. Ea tempestate Philippus, rex Francorum, uxorem habens legitimam et praeclari generis, Bertam nomine, ex qua susceperat filium, nomine Ludovicum, cui etiam ab ipsis incunabulis regnum post se habere designaverat, contra ius legitimae coniunctionis exosam habere coepit: et a se contra Canones, libellum repudii conando, repellere, nihil criminis obiecto, execepto quod consanguinitatem falso adnumerare tentabat, nec poterat. Hic legatos suos, apud Siciliam, ad comitem dirigens, filiam eius, nomine Emmam, qluam de prima uxore Iudicta habebat, admodum speciosam puellam, sibi in matrimonium copulandam expetit. Comes vero, fraudis, quam adversus legitimam uxorem agebat, ignarus, cum multis sponsalibus se sibi daturum concessit; statutoque termino, navibus apparatis, eam usque ad Sanctum Egidium cum pluribus thesaurorum exeniis, quo rex se obvium fieri dixerat, maritimo cursu transmittit. Habebat etiam fiduciam in comite eiusdem Provinciae, Raymundo, quod eam regi honeste consignaret: nam et ipse aliam filiam comitis iamdudum duxerat in uxorem.
Rex vero, pravorum consilio usus, ad haec nitebatur, ut, thesauris susceptis, comitem de filia non ducendo ludificaret. Porro comes Raymundus, regis fraude comperta, coepit et ipse nihilominus aliam fraudem coniecturare, videlicet ut, puellam dissimulata fraude cum honore suscipiens, alteri probo viro in matrimonium consignaret, ipse vero omnem pecuniam usurparet. Sed prudentes viri, quos comes cum filia miserat, prece pullae pecunia exportata, fraudem quae agebatur comperientes, anchoris extractis, vela ventis committentes, puella cum sororis marito relicta, placida aura sufflante, cum pretiosioribus thesauris ad comitem in Siciliam revertuntur.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
