# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.68-73

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 4, lines 4.1.68-4.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/4.1.68

Comes vero, ut tantum schisma ab ecclesia Dei amputaretur, eundi consilium dedit. Sed impedientibus inimicis sanctae Dei Ecclesiae, qui Romae sibi infesti persistebant, iter prohibitum est.
Comes itaque papam, pluribus donariis honoratum, a se dimisit. Ipse vero Buterum rediens, hostibus infestus, tandem ad deditionem coegit. Sicque castro potitus, pro libitu suo disponit, potentioresque in Calabriam mansuros mittit, ne sibi, ibidem manentes, aliquam fraudem machinantes, commotionem facerent.
XIV. Anno igitur incarnati Salvatoris MLXXXIX comes Rogerius, uxore Eremburga, filia Guillelmi, comitis Mortonensis, defuncta, aliam duxit: Adelaydem nomine, neptem Bonifacii, famosissimi Italorum marchionisfiliam videlicet fratris eiusiuvenculam honestae admodum faciei; duasque sorores eiusdem puellae duobus filiis suis, Gaufredo videlicet, et Iordano, in matrimonium copulavit. Sed Gaufredus, antequam nubiles annos attigisset,quod dolor est dicere!morbo prohibente, minime eam cognovit. Iordanus autem solemnibus nuptiis duxit.
XV. Porro Notenses, videntes omnem Siciliam sub comite curvatam, seseque ulterius incassum resistere, scientes frustra niti ad extremum, nil, nisi odium fatigando quaerere, extremae dementiae esse, consilio inter se habito, comiti reconciliari utile ducunt. Denique de se ipsis legatos eligentes, ad comitem dirigunt, qui apud Melitum, ubi tunc comes morabatur, accedentes, pacem faciunt; anno Dominicae incarnationis MXC, februario mense.
Comes itaque censum duorum annorum illis condonans, Iordanum, filium suum, cui etiam terram et uxorem dederat, ut urbem, ipsis dedentibus, recipiat, cum ipsis mittit: qui, a patre edoctus, urbe suscepta, castello munit, proque libitu suo in patris fidelitate disponit. Uxor autem Benarvet cum filio in Africam transfugit.
Sedata itaque omni Sicilia, comes Rogerius, collati sibi a Deo beneficii non ingratus existens, omnimode, secundum quod mundiales curae, quibus occupabatur, permittebant, Deo coepit sese devotum existere; et quanto ampliori honore terreno se a Deo provectum cognoscebat, tanto ampliori studio agebat, ut in perfectae humilitatis statu persistens, gressum mentis figat. Militibus itaque suis, quorum auxilio tanti honoris culmen adeptus fuerat, gratias cum omni mansuetudine referens, quibusdam terris et largis possessionibus, quibusdam vero aliis diversis praemis, laboris sui sudores recompensat.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
