Latin
Book 4, lines 4.1.78-4.1.79
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.78-79
Not analysed yet
Porro Iiordanus, filius comitis, dum classis aptatur, semper suspicans erat, comitem quidem versus Melitam non iturum, sed sibi, ut ipse exercitum illorsum conduceret, commissurum. Comes autem in ipso ingressu navium arcessito imperat ut cum designatis, quos sibi placuerit, Siciliam procuratum remaneat; urbem nullam vel castrum ingredi, donec ipse a Melita revertatur, praesumat; sed in tentoriis habitans, ubicumque per Siciliam ad succurrendum, si necesse sit, paratus, eius ingressum sustineat. Porro ille aliter quam ratus erat, patrem praecipientem audiens, totus admiratione attonitus fit, patremque ab iis, quae dicebat, dehortari nisus, cum lacrimis proclamat dignum potiussi patri placeatesse se iuvenem tanto labori ascribi, patrem iam, quasi emeriti stipendii virum, a laboribus plurimum passum corpus recreando, quietis oblectamentis uti: minus damnosum si ipse, minoris pretii iuvenis, in tanto discrimine pereat, quam vir tantae auctoritatis tantive consilii. Comes vero ad verba filii indignatus, eum, quamplurimum conviciatum in audientia omnium, retulit se numquam vel filium, vel aliquem quo ipse primus esse non audeat, missurum, et sicut primus esse volebat in possidendis vel distribuendis, ita ergo conveniens esse ut prior fieret in acquirendis.
Sic pluribus remanentibus pietate abeuntis, deinde lacrimantibus, comes, naves ingressus, buccinis ex eius edicto concrepantibus et diversi generis musicae artis pluribusut quisque doctus eratinstrumentis modulantibus, anchoris extractis, vela ventis plurimo apparatu committunt: auraque prospera suffragante, secundo die applicant apud Melitam. Navis vero comitis, caeteras velocitate praecedens, ut primum terram attigit, comes, navi digressus, cum tredecim tantum militibus equos ascendens, plurimam incolarum multitudinem, quae, ut impediret, ad ripam obviam fuerat, aggrediens, multos sternit, reliquos fugat, extremos quosque caedendo per longum insequitur. Vespere autem ab insequendo regrediens, in litore maris cum omni exercitu suo illa nocte hospitium sumpsit.