# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.80-82

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 4, lines 4.1.80-4.1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/4.1.80

Crastino vero illucescente, proprius urbem accedens, obsidione vallavit; circumquaque per insulam suos praedatum mittit. Porro gaytus, qui urbi et insulae principabatur, caeterique cives, bellicis exercitationibus minus assueti, praesentia hostium deterriti, pacem libere ad colloquium cum comite accedendi expetunt: quo a comite concesso, ad tentorium comitis sibi locutum, ut pacem faciant, accedunt. Diversisque circumlocutionibus usi, tandem cum calliditatem principis minus se fallere posse perpendunt, pro libitu comitis primo captivos christianos, quorum plurimam multitudinem infra urbem tenebant, reddunt, et equos et mulos et arma omnia, quae habebant, cum infinita pecunia comiti offerunt. Datam unoquoque anno persolvendo determinantes, urbem comiti se serviendam promittunt: sicque more legis suae, sacramentis datis, comiti confoederati sunt. Videntes autem captivos christianos, ab urbe progredientes, prae gaudio suae insperatae liberationis ab imo quoque cordis lacrimis profundi, ligno vel calamis, prout quisque primo inveniebant, compositas cruces in dexteris ferentes, Kyrie eleyson proclamando, ad pedes comitis provolvi, nostri vero ad talem intuitum pietatis affectu lacrimoso rore perfunduntur. Comes ergo, taliter urbe sibi confoederata, captivos, asportet, per naves ordinans, reditum cum magno timore, prae nimio pondere captivorum, ut submersionem veritus, accelerat. Sed dextera Dei, ut credimus, ex eventu patuit: naves per undas sublevans, cubitu uno liberiores super mare ferebat, quam in aditu suo cum eas minus onus gravabat.
At cum mare sic reditum accelerat, eminus insulam, quae Golsa dicitur, intuens, illorsum, ut debellet, vela dirigi imperat. Quo applicans, praedis aggrediens, devastat: sicque secum foedus inire cognoscens, suae ditioni assignat.
Undique impune per aequora vela dirigens, Siciliam reversus, desiderantibus se fidelibus suis plurima praeda onustus repraesentat. Captivos autem, quos captione erutos secum reduxerat, omnes convocans, liberos facit, offerens eis, si secum in Sicilia remanere velint, villam unam suis sumptibus, loco, quo eligerent, construere debere et de se suis sumptibus necessaria ad lucrandum subministrare; villam etiam eandem francamidest liberam villam, eo quod omni vectigali vel servili exactione libera in perpetuum foretsubtitulare, sed et illis desiderantibus proprios agros amicosque videre, liberam facultatem abeundi quo vellent concessit, per totam terram suam necessaria et absque pretio Phari transitum tribuens. Porro ipsi cum gaudio Deo et comiti de sua liberatione gratias conferentes, quisque in loca sua, recedunt, per diversa regnorum spatia, prout nationis erant, nomen comitis magnificando dilatantes.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
