# GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.91-115

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century), Book 4, lines 4.1.91-4.1.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malaterra/gaufredo-malaterra-11th-century/4.1.91

Porro cives urbis Pentargae, quae iuris Iordani hactenus fuerat, mortem Iordani, quem plurimum pertimescebant, audientes, casso gaudio rapiuntur atque, in insolentiam prorumpentes, iugum nostrae gentis rebellando a se excutere frustra nituntur. Nam comes, filio humato, nil remoratus, cum sola familia sua illos obsessum vadit, expeditionem ab omni Sicilia se illuc subsequi imperans. Sicque vi superans, illos, qui tam inepti consilii auctores fuerant, suspensos extinxit; reliquos tormentis diversis afficiens, urbis stultitiam sedavit.
XIX. Patre orbo, gravi morbo sic sublato filio,
Ne doleret, quod careret haereditali gaudio,
Ditat prole, quasi flore superna provisio.
Impraegnatur ac gravatur, matris gaudens uterus
Intumescit: infans crescit naturae successibus.
Orat pater, sed et mater, Deum, ut sit masculus.
Implet vota forma tota, dum semen coagulat.
Fit natura iam secura infra matris viscera!
Nonus mensis spe suspensis, sic partus accelerat.
Infans prodit; nullus odit: fit cunctis laetitia.
Obstetrices sunt felices ad maris inditia.
Nuntiatus puer natus nova praestat gaudia!
Mater audit, unde plaudit, fit doloris nescia;
Festinatur: nuntiatur haec patri laetitia !
Qui congaudens atque plaudens, thura precum coelitus
Supplex litat atque ditat legatum muneribus
Plura iubet, prout lubet, largiri pauperibus.
Dolor mortis, gravis, fortis, iam sublati filii
Sit lenitus et oblitus spe nascentis gaudii.
Simon, fonte pictus fronte inunctione chrismatis,
Haeredatur: solidatur dux futurus siculus.
Calabrenses suos enses sibi optant adici
Pater totum implet votum, dum concedit fieri.
XX. Porro dux Rogerius, uxorem habens praeclarae nobilitatis, neptem videlicet Francorum regis Philippi, filiam Flandrensium marchionis Roberti, quem Frisium appellabant, Adalam nomine, de qua duarum sobolum pater existebat, apud Melfam, Apuliae urbem, febre correptus, graviter torquebatur, anno Verbi incarnati MXCIII. Morbo itaque ingravescente, iam paene vitalibus interclusis, cum ipsis in partibus peritissimi medici attestantur, sic natura contra usum attonita oberrabat, ut ab ipsis medicis nec pulsu, nec urina, sed neque aliis prognosticorum indiciis infirmitatis determinatio posset comprehendi. Qua de re cum de ipso etiam ab ipsis medicis desperari videretur, fama, quasi iam obiisset, totam Apuliam sed et Calabriam turbavit.

---

Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/malaterra.html.
