Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hystericisve licet, levius ni forte laborent;
Quippe domat morbus, vinclisque coercet amaris.
Quo magis, incepti quae pars est altera nostri,
Multiplicem facie pestim, plenamque querelis
Depictam vivo ante oculos ostendere fuco;
Decursumque notasque mali describere certas
Conferet: et caecos acri penetrare recessus
Ingenio; morbisque aliis secernere caute:
Ut perspecta peti certis queat undique telis:
Nec specie ambigua decepti saepe medentes
Commoda in aegrorum peccando turpiter errent.
Affectus vis incipiens plerumque recentis
Ventriculum, et pepsis primae occupat instrumenta:
Et stomachi ardores urentes ignis ad instar;
Et ructus acidos tetro aut nidore molestos;
Singultumque acri saepe impete corripientem;
Atque gravem a pastu sensum, et praecordia tensa
Efficit, et vultum nimio fervore rubentem:
Ipsaque perficitur tandem concoctio tarde.
Quippe huic officio imprimis liquor ipse cerebri
Invigilat, stomachi vires, motumque gubernans;
Visceris ut structura fidem facit introspecta;
Et ratio persuadet, et observatio multa.
Ille igitur, si mendosus devenit inersque,
His primo plerumque solet se prodere signis:
Quae vexant alternatim, crescuntque morando,
Atque auctu magno fiunt immania saepe.
Inde nova accedunt miseris mala; nausea languens;
Atqui acidi vomitus succi, bilisve virentis;
Faecibus aut vini similis crassove cruori
Rancentis massae, aut liquidae rejectio lymphae;
Aut lentae pituitae, indigestive alimenti.
Haec pleno imprimis turgentes ventre fatigant.
Namque ingesta suam, stomacho languente, se
quuntur
Naturam, coctrice minus virtute subacta;
Humentisque calore loci remorantia acorem
Concipiunt; vel putrescunt; vel glutinis instar
Lentescunt, ortum muco praebentia inerti:
Noxia visceribus tandem, et renuentia vinci;
Auctaque multiplici succo, quem viscera fundunt
Auxilium pepsis, fermentumque utile chyli,
c Ejiciuntur, et ore foras glomerata feruntur;