Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 109
Unproofread scanNot analysed yet
Signa mali, si dira lues crudescere pergat:
Consimilique modo stomacho qui forte laborant
Principio, his ipsum, morbo crescente, cerebrum
Oppugnatur, et arx animae concussa labascit.
Illud in his vero rebus cognoscere oportet,
Haud uni cuiquam affectus signa omnia adesse
Tradita jam, nec quae post describenda sequuntur.
Nam veluti sylvae densae cum saeva procella
Incubuit, vexatque furenti turbine quercus;
Nonnullae evulsae radicitus exturbantur:
FranbyGoogl