# Neuropathia 111

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/111

Caeteraque, incepti docui quae in parte priore
Debilioribus instructis nervis, cerebroque
Competere, et dirae opportunos reddere labi,
Passibus inserpunt lentis, gradibusque minutis.
Saepe animo secum moerens nunc cogitat aeger
Tristia multa; idem gaudens nunc volvit amoena;
Utraque inania; sed quae volventi rationis,
Et blanda veri specie fucata videntur.
Aut paulo post mutatus sese increpat ipsum;
Atque metus damnat vacuos, et gaudia vana.
Nonnumquam invitis miseris mentem ingrediuntur
Multa absurda, et multa obscoena, horrendaque
multa;
Nec delere valent animo, atque expellere prompte;
Et graviter moerent sibi mentem implerier istis.
Quinetiam haec ipsos feriunt adeo violenter
Interdum, ut metuant ne aut lingua impulsa
repente
Turbatos prodat sensus, cerebrique tumultus;
Corporis aut stolidi motus, et facta sequantur.
Illud item valde crebrum, quod scilicet horum
Praedominans cujusdam animis metus insideat rei;
Quem tamen haud raro reticent, celantque pudentes;

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
