Latin
LIBER SECUNDUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 112
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe pudor morbum sequitur: victoque priore,
Ocyus invadit nihilominus anxius alter.
Argumenta autem sanis, causaeque timorum,
Queis miseri pallent, deridicula esse videntur:
Quo magis occultare student animi intima sensa.
Tum vero capitis vexant persaepe dolores
Omnimodi; summo non raro in vertice saevi,
Dum riget occipitis glaciali frigore sedes:
Horrisonae strident aures: maculaeque nigrantes
Persimilis muscis; caligove nubis ad instar;
Aut rubrae rerum species, flammaeque coruscae
Obvolitant oculis: saliunt palpebrae utriusque
Motrices tremulo labrorumque impete fibrae:
FerviGoogle