Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 123
Unproofread scanNot analysed yet
Languorem plectit, magno nimis empta dolore.
Atque adeo, si non medica succurritur arte,
Torpens et plerisque in rebus inutilis annos
Transigit; exosus turbas, atque otia laesae
Unica sollicitae anquirens solatia mentis:
Nequicquam, quoniam truculenti spicula morbi
Perpetuo fodicant aegrum vexantia pectus.
Illud in his vero rebus non dissimulandum,
Scilicet aerumnis plenum, variaque malorum
Squalentem facie morbum quaedam tamen aegris,
Nec spernenda quidem, permultis commoda secum