Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 133
Unproofread scanNot analysed yet
Ast turbas vomitu factas, alvumque movendo
Tempestive opio prudens lenire memento.
His factis vitium intenta perpendito mente
Ventriculo proprium aegroto; pariterque medetor.
Frigida debilitas, mucosaque aromata eoa
Postulat; atque herbas notae virtutis amaras,
Quae vice fungantur bilis, pepsimque lacessant;
Concoctuque cibos faciles, et fercula lauta;
Et modice assumpti spumantia pocula Bacchi.
Laxas intendunt fibras medicamina vulgo
Astringentia dicta: horum vis suppetit ingens:
Tu stomacho vero et nervis gratissima quaeque
Eligito, qualis speciatim pontica radix;
Cinnameique liber trunci; febresque retundens
Cortex, orbe novo nostras delatus in oras;
Et ferri reliqua exsuperans austera potestas.
Succorum absorbent acidorum spicula testae;
Et chalybis rasura recens rubiginis expers:
Oppositique sales frangendo innoxia reddunt.
oogl