Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 135
Unproofread scanNot analysed yet
Foetida; castoreum virus; baccaeque potentes
Juniperi; et blandum spirantia semina Anisi;
Cum Caruis, Cububisque, et aromatico Coriandro:
Tum radix Phu dicta aegris gratissima nervis,
Zingiberisque calor pungens, et odora Mei vis;
Et parcas merito spernens Zedoaria laudes.
Adjiciuntur et his recte, quae leniter alvum
Subducunt, flatusque deorsum urgentia trudunt,
Imprimis horum sedes si abdomine in imo.
Hos etiam pellit non raro, abigitque repente
Electro liquidum destillans viribus ignis:
Et qui de variis animantum partibus humor
Exprimitur ratione pari, phialaque reclusa
Evolat, atque acri nares contingit odore.
Cum vero dolor immanis vexet, nec acuta
Inflammatio membranas corruperit ipsas,
Ne cunctare graves opio lenire tumultus:
Tormina quippe levat princeps, spasmosque relaxat.