# Neuropathia 14

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/14

Ipse vero cum credam majoris esse ponderis argumenta, quibus doctrina Willisiana fulcitur, quam objectiones, quibus premitur, eam cum Sydenhamo, Boerhavio, aliisque fere omnibus, qui oeconomiae animali indagandae operam diligentissimam navarunt, amplexus sum; basimque theoriae morborum, quos tractandos suscepi, propositionem sequentem constitui: In cerebro nimirum et cerebello, ope structurae glandulosae, secerni et separari a sanguine arterioso illuc a corde apportato liquorem quendam omnium in corpore fluidissimum et subtilissimum spiritus animales dictum; cujus per cavos nervorum tubos fluentis et refluentis interventu sensatio omnis, motusque omnis muscularis excitatur, et peragitur.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
