# Neuropathia 140

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/140

Inde ubi materiam tenuaveris arte rebellem,
Reddiderisque aptam caulis exire minutis,
Tum vero stimulare alvum, vomitumque ciere
Utile erit, mucumque canalibus eicere inertem:
Auxiliatricemque operam naturae adhibere.
Sic tibi ventriculus cocturaeque organa primae
Curanda, ut chylus venis bonus insinuetur,
Pabula nec semper morbo nova suppeditentur.
Quinetiam haec capiti conducunt pleraque,
nam si
Ventriculus bene sese habeat, tortusque canalis,
Atque homini bene procedat concoctio prima,
Vix aegrotabit caput: at symptomata acerba
Non raro subitum auxilium cruciantia poscunt.
Qualia sunt saevus dolor, obscuratio magna
Encephali, et lapsum minitans vertigo inopinum,
Stridorve horrificus perceptus in auribus intus,
Sensuum et incerto huc illuc acti impete fluctus

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
