# Neuropathia 141

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/141

Angentes, animumque nigro moerore replentes.
Confert caesariem radendo excidere saepe;
Atque pedum calida plantas perfundere lympha:
Purgantique alvum medicamine sollicitare.
Quin et, succorum si copia turget abundans,
Purpureum juguli venis educere rivum
Cantharidasve humeris adhibere extrinsecus acres,
Vesicasque cuti putres inducere summae
Interdum juvat: aut carni vulnuscula ferro
Incutere, assiduo manent quae adaperta fluore;
Deriventque alio liquida, exonerentque cerebrum.
Spirituum subitis defectibus auxiliantur
Lenae latices hausti; quibus addita Myrrha,
Virtutem intendit, myrraque potentior ambra.
Quae praesto si non fuerint, infunde liquoris
Ardentis cyathum, prostratasque erige vires.
Intolerabile namque malum praesentia latrat
270 Remmedia, at modicis tamen haustibus aggrediQui endum; ogl Qui, nisi causa gravis persuaserit, haud repetantur;

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
