Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 142
Unproofread scanNot analysed yet
Noxia ne consuetudo tandem insinuetur.
Si vero morbi molem speraveris omnem
Diruere, atque imis evertere fundamentis,
Rem medicaminibus solis fuge credere totam:
Sed simul exerce jugi molimine corpus,
Ut vires perferre queant. Pelle otia, pelle
Subdola; mollitiemque indignans excute inertem:
Sic melius cerebri pulpam, nervosque tenellos
Firmabis; laticemque agilem, qui spiritus audit,
Ditabis; quam si torpens multa optima sumas
Pharmaca, et ingrato musset sub pondere venter.
Perniciem ad versus tantam tu sedulus omne
Explora auxilium, et corrasis undique telis
Implacabilis oppugna, sic denique vinces.
Quos igitur proprio motus persenseris usu
Exhilarando animo et firmandis viribus aptos,