# Neuropathia 144

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/144

At tibi si morbo jam detritae diuturno
Debilitentur eo vires, communia ferre
Ut nequeas exercitia, et nisus mediocres;
Tum rheda vehere, et longos metire viarum
Tractus, divini monitu senis; aera purum
Affectans, siccumque tepenti et sole benignum.
Nec vacuus torpesce domi verum hoc age
illic;
Assiduamque operam curandae impende saluti.
Sunt qui incumbentes resti de scribere crebros
Assuescunt arcus, suspenso corpore lapsi;
Et bene; namque lui pellendae accommoda res
est,
Aptaque quae obstructum purget quatiendo ce¬315
rebrum.
Totum alii spinae tractum, dorsique medullae
Verriculo horrenti setis, pannisve fricari
Asperioribus, igne calentibus, et bene siccis
Fortiter atque diu suadent, cum mollia lecti
Strata relicturus somnos excusserit aeger.
Debilibus nihil est quidquam magis utile nervis.
Namque canaliculis pressis, celer in sua fertur
Munera spiritus, externa vi fortiter actus;
Nec quidquam succis inducitur inde nocivum.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
