# Neuropathia 147

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/147

Utque lues senium protelat, ita advenienti
Ipsa locum fugiens cedit, devicta vicissim.
Nam cerebrum vergente aetate, et daedala nervi
Fila indurantur paulatim, atque improba tandem
Excutitur fibris labes, et corpore firmo;
Crudam concedens homini viridemque senectam.
Quod superest animo rationem percipe victus.
Disce gulam regere imperio, penitusque domare.
Artis opem medicae qui non sibi temperat aeger
Sentiet ille parum, Phoeboque utetur iniquo.
Coctu igitur levia omnino, cultuque parata
Simplice, sed proprio quae non ingrata palato,
Usurpanda alimenta; et Coo praecipiente
Quae
ogl

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
