# Neuropathia 148

Malcolm Flemyng, Neuropathia, LIBER TERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/148

Quae moveant pigram stimulando leniter alvum.
Pinguia, et indomito lentore tenacia vita:
Acriaque, et nimio succis infesta calore.
Fercula ne affectes numerosa, epulasque repostas;
Unum vel duo duntaxat modice imminuantur.
Magnam horum vero partem vegetabile regnum
Suppeditet, parce vescenti animalibus escis.
Lente etiam manducato, stomachumque repleto.
Qui bolos avide arreptos nimis ingerit acer,
Consopire famem festinans, ille profecto
Plus justo plerumque assumit, et utile dentium
Abrumpens munus pepsi officit usque sequenti.
Coena brevis placeat: decima neque serior hora
Decumbe in stratis, et te committe sopori:
Sic alacer mane exurgas, somnoque refectus.
Pocula corruptis ex frugibus arte parata,
Quamvis ille liquor patrius, cerealia dona
Sint procul infirmo stomacho, nervisque tenellis;
Quippe tenacia sunt, et glutine viscida lento;
Ventriculumque onerant morbo nimis ante gravatum;

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
