# Neuropathia 16

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/16

** Aperto vivi canis thorace nervum phrenicum altere utrum vel utrumque digitis prehensum com* prime, cessabit ilico motus diaphragmatis; & qui remota vi premente redintegrabitur. Nervum iterum modico supra diaphragma spatio pariter comprime, iterumque quiescet muscuclus. Dein, pressionem interea continuans, * altera manu nervum a pressionis loco secundum longitudinem versus diaphragma quasi mulgendo urge, illud iterum moveri conspicies. * Repetita vero bis vel ter pressione nervi lon* gitudinali, diaphragma non contrahetur, nisi manus primo admota vel prorsus a nervo * tollatur, vel parti ejus superiori applicetur. Unde * Descript. nervorum ostheologiae suae subnexa. xiii Unde colligit vir in hisce rebus versatissimus horum phaenomenorum rationem maxime probabilem esse, Quod liquidi nervini fluxus * pressu intercipiatur; vique externa vicem * supplente, cerebri, &c. facultatis, illud liquidum propellentis, pars illa liquidi in nervo stagnans inter locum pressionis et diac phragma in fibras ejus motrices impulsa con* tractionem earum efficiat: spoliata vero suo succo ea nervi parte per repetitam expressionem, idem effectus non producatur nervum ut ante mulgendo, antequam nova ejusdem fluidi * quantitas ex ea nervi parte, quae prius & exhausta non fuerat, suppeditetur.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
