Latin
2
Malcolm Flemyng, Neuropathia 2
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI. TIbellus hicce primum, autoris in publicum prodeuntis tentamen, tuo candori sistitur. In quo, si harum rerum aequus aestimator es, quicquid occurrit vitii, eo facilius condonabis, quod ab Academiis, et utraque metropoli longe dissitus opus difficile, nullius auxilio munitus tentaverim. Nec mihi liberum fuit diutius premere qualescunque paginas, ne fidem, quam generosis quibusdam, humanissimisque viris dederam, viderer fallere. Monitum vero te velim utramque hanc lucubrationem fuisse ad finem perductam, partimque typographo traditam, ante obitum toto orbe celeberrimi Hermanni Boerhaave.