# Neuropathia 21

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/21

Si vero cavi non sint, sed sola partium appositione in embryone crescant, ut in natis pili: eodem certe mechanismo conici fient, ac sunt ipsi pili. Haec forte subtilia nimis videbuntur et dubia; concedatur; utique conjecturas conjecturis opponere nihil prohibet. Fateor cum erudito objectore naturam ubique uniformem, et sui similem esse, sed, quemadmodum ipsa non redundat in superfluis, ita neque deficit in necessariis; et si nervi aliam, ac reliqua in corpore vasa, figuram sortita sint, ratio bona ejus varietatis reddi poterit congruenter doctrinae, quae spirituum animalium existentiam ponit: nimirum cum in singulis reliquis vasis humores una tantum directione naturaliter moveantur, in arteriis ab ampliore diametro in angustiorem, in venis ab angustiore in ampliorem, in nervis autem spiritus per eosdem canales et fluant et refluant, xviii refluant, conveniebat hos fere cylindricos fabricari, dum reliqua evidenter conica fierent.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
