# Neuropathia 22

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/22

Secundo objicitur nervos, cum cylindrici sint, vel ad hanc figuram quam proxime accedentes, si cavi essent, obstrui non posse materia aliqua cavitatibus suis impacta; et proinde infeliciter a medicis cavos statui, ut morbi nervorum positis eorum obstructionibus explicentur. Respondeo primo, nervos, licet lentissime gracilescant, (nam esse perfecte cylindricos probari nequit, imo contrarium verisimilius est, ut modo ostendimus) tamen, si cavi supponantur, obstrui posse in iis locis, qui ab origine sua remotissimi sunt, ubi nimirum gracillimi devenere. Et forte podagra ab hujusmodi obstructionibus producitur, quum ea videatur ipsos nervos occupare, eosque, qui a capite et medulla spinali longissime dissiti xix dissiti sunt, primum invadere. Sed quicquid hac de re statuatur, replico secundo, quanquam concederetur nervos non posse sponte, et propter solam canalium angustiam oppilari, spirituum tamen per illos fluxum variis modis intercipi posse: nempe ab omni causa comprimente originem eorum in cerebro, cerebello et medulla spinali; a tumoribus membranarum propriarum; à tumoribus Gangliorum; ab omni denique tumore, vel vi externa, quae nervos comprimendo cavitates eorum angustiores reddere queat: Causas aut has, si non omnibus, at certe plerisque morbis, qui à nervorum obstructionibus pendere censentur, explicandis pares esse Tertio asserit objector male ad sensationem motumque muscularem, imprimis voluntarium, explicandum assumi fluidum quodvis nervorum cava permeans: nullum enim satis subtile intra animalium corpora gigni posse, ut munera haec, suo per nervorum cava fluxu refluxuque, obire queat ea pernicitate, quam in sensus motusque exercitio quotidie videmus celebrari.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
