Latin
32
Malcolm Flemyng, Neuropathia 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quod xxviii Quod ad exempla duo attinet, quibus argumentum suum illustrare, et confirmare conatur vir egregius, responsum in promptu est; nimirum ad explicandam Hydropis naturam temere assumi vel penetrationem vel rupturam vasorum, utut hae causae tritae sint et decantatae. Ille enim morbus oritur a soluta sanguinis et succorum crasi imperfectaque et imbelli principiorum constituentium miscela, unde partes serosae, vel lymphaticae a reliquis nimis facile secedunt; adeoque in locis maxime extensilibus plus seri lymphaeve vasis inhalantibus apportatur, et accumulatur, quam exhalantibus absorbetur. Neque probabile videri spiritus ardentes in nervorum substantiam solidam (nam contendit eos cavos non esse) eam penetrando se insinuare posse, cum ii, quo sinceriores eo potentius, succos animales coagulent; fibrasque crispent, et contractixxix tractiores densioresque reddant: tantum abest ut eas, velut aqua spongiam, ingrediantur et penetrent. Multo verisimilius est eos operari motum liquidorum per nervos turbando: nisi malis statuere aetheris Newtoniani cum anima commercium spirituum ardentium, velut lupi in fabula interventu, impediri, irritumque reddi.