# Neuropathia 34

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/34

Etenim quotquot autores me legisse memini, nec in praesenti sunt libri ad manum, minus de ea re satisfaciunt. Quin potius miror, obviam quandam, et facilem ratiocinatiouem iis in mentem non venisse, quae est hujusmodi: Quum spiritus animales sint liquida omnium in corpore animato subtilissima, debent nervi ab iis solis ali et nutriti; impossibile enim est canalem aliquem nutriri a liquore crassiore, quam ut eum ingredi possit. At vero omnes in corpore partes solidae ex nervis compactis et coagmentatis fabricantur, ut ex observationibus captis de pulli in ovo incubato, et humani embryonis incremento patet; et quotannis in praelectionibus suis theoreticis confirmat Boerhavius. Ergo quicquid solidarum partium compoxxxi compositionem ingreditur fuit ante in nervorum liquidis.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
