Latin
39
Malcolm Flemyng, Neuropathia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc eo magis est verisimile, quod natura aliorum viscerum et vasorum ope, moliatur omne fere succorum animalium genus cum chylo in viis primis, et reliquo ejus versus venam subclaviam itinere, commiscere; bilem nempe hepaticam et cysticam; succum pancreaticum; humores varios a ventriculi et intestinorum tunicis suppeditatos; lympham denique ex lymphaticis missam in vasa lactea, receptaculum chyli, et ductum thoracicum: eo nimirum proposito, ut ille humor in sanguinem brevi commutandus, succis animali inquilinis abundans, et quasi perdomitus, co minus sanguini dissimilis et peregrinus, omnia enim peregrina sanguini immediate injecta fore lethalia sunt, reddatur. Eo inquam rationi magis est consentaneum et ipsos etiam spiritus, interventu nerveae et villosae tunicae, chylo in ventriculi, et intestinorum cavitate permiscendos immitti. Googl xxxvi imritti. Nec huic opinioni adversatur Boerhavius, si quid tanti viri valeat autoritas, quâ, fatente vel ipsa invidia, optime oeconomiam animalem intelligit.