# Neuropathia 41

Malcolm Flemyng, Neuropathia, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/malcolm-flemyng/neuropathia/41

Quae ut probetur, ex interiore physiologia observandum, in corpore animali (humano puta) complures esse canalium series diversae capacitatis liquidis diversae crassitudinis aut tenuitatis recipiundis exquisite et speciatim accommodatas, à vasis maximis, quae sanguinem rubrum ferunt, supputando, ad ea usque, quae fluida omnium in corpore subtilissima sola admittunt, qui nostra sententia nervi sunt. Et quo quis curiosius oeconomiae animali rimandae operam dederit, eo majorem earum esse numerum credet. Boerhavium audivi dicentem (fortasse ὑπερβολικας) non male subducturum rationem eum, qui * τ τ τ xxxviii qui plusquam mille ejusmodi statueret. Multiplices hi tubulorum ordines ita sunt comparati, ut crassiores liquidorum partes, quae in vasa gradu proximo exiliora prae magnitudine propelli nequeunt, per venas arteriis suis capacitate respondentes in amplos satis canales revebantur.

---

Malcolm Flemyng, Neuropathia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Neuropathia.
