Latin
42
Malcolm Flemyng, Neuropathia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic à capacissimis ad angustissimos unaquaeque series continet liquoris speciem tenuitate vel spissitudine tubulis suis convenientem; tenuiorem nempe illo, quod in ordine proxime ampliori, spissiorem vero illo, quod in proxime exiliori fertur. His positis, expendamus quid sanguini crudo (id est minus quam par est cocto) multiplicibus hisce tubulorum ordinibus jugiter immisso continget; qui effectus ab iis, quae in sanitate fiunt, discrepantes se prodent. Humores animales extra morbos acutos (nam cum de his agitur alius est sensus tum cocti, tum crudi, cui describendo immorari non est xxxix est hujus loci) coctos apello, qui ex ingestis, superata propria indole, vi viscerum vasorumque in naturam animalem perfecte mutatis tales conficiuntur, quales per omnia corporis vasa rite fluere queant, variosque humores variis usibus animalibus destinatos, bonos et sanos, propriisque muneribus obeundis aptos dare. Contra crudi vocantur, qui debili virium coctricium actione imperfecte mutati, et animali naturae minus assimilati ingestorum, ex quibus conflantur, indolem nimis retinent; adeoque in easdem, ac ipsa ingesta, degenerationes spontaneas sunt proclives; unde in corpore animato alia necesse est suppeditari liquida, atque requiruntur, ut functiones recte peragi queant, sanitasque conservari.